HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT XIX: Quomodo tandem deceptus fuit Samson

#Judic. XVI

Post haec amavit Dalilam, quae erat in monte Sorec. Et est Sorec locus, vel genus vitis. Et venerunt ad eam quinque Satrapae, id est nobiliores Philisthinorum, dicentes: Disce ab eo in quo habeat vires, et quomodo valeamus eum vinctum affligere, et dabimus tibi singuli mille et centum argenteos ; quod est quinque millia quingentos; quidam tamen distinguunt ita: Dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. Et blandita est Dalila Samsoni. Qui respondit ei in dolo: Si septem nerviceis funibus novis et adhuc humentibus ligatus fuero, ero sicut caeteri homines. Quos Josephus palmites vinearum recentes dicit. Et attulerunt ad eam septem funes, quibus dormientem ebrium colligavit, latentibus apud se Philisthaeis. Et clamavit mulier: Philisthaei super te Samson. Qui rupit vincula quasi stupea. Idipsum factum est secundo, de septem novis funibus. Cum autem tertio septem crines capitis ejus circumligatos litio, et clavo terrae infixisset, excitatus ab ea Samson, extraxit clavum cum crinibus et litio. Cumque molesta esset ei Dalila, et deficeret anima ejus ad mortem, aperuit ei veritatem, dicens: Nazaraeus sum ab utero matris meae. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo. Tunc Dalila revocavit satrapas, ut venirent cum pecunia, quam promiserant. At illa dormire fecit eum super genua sua, et per tonsorem rasit septem crines ejus, id est omnes. Vel quia novacula ascenderat super caput ejus, etiam pro solis septem rasis Dominus recessit ab eo. Tunc abjecit eum mulier. Quem cum apprehendissent Philisthiim eruerunt oculos ejus, et circumduxerunt eum per terram, et apud Gazam clausum in carcere molere fecerunt, quasi servili opere eum affligentes. Hebraei tamen tradunt quod Philisthaei coegerunt eum dormire cum mulieribus robustis, ut ex eo sobolem robustam susciperent. Procedente tempore cum capilli ejus renasci coeperant, cum adesset publica solemnitas, ingressi sunt principes fanum suum, ut immolarent magnifice Dagon deo suo, quia tradidit inimicum in manus eorum. Cumque laetarentur convivantes, adductus est Samson, ut ante eos luderet, et ei illuderent. Stabat autem inter duas columnas, quibus domus innitebatur. Et ait puero regenti se: Sine me ut tangam columnas, et paululum requiescam. Et apprehendens utramque columnam manibus ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Et concussis columnis cecidit domus super omnes, et multo plures interfecit moriens quam vivus. Et perierunt praeter convivas circiter tria millia utriusque sexus, qui ludentem exspectabant de tecto. Tulitque eum universa cognatio ejus, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui. Et judicavit Israel viginti annis. Hactenus Judicum liber tempora signat, habens annos ducentos nonaginta novem, et judices duodecim praeter Sangar et Barach.